- CRUCIS Judicium
- CRUCIS Judiciumex generibus criminis olim explorandi purgandique: cuius formulam e Frisonum legibus Tit. 14. de homine in turba occiso hanc exhibet Spelmannus, Glossar. Archaeol. Reus primtim duodecimâ manu, h. e. totidem compurgatoribus, obiecti criminis se purificabat sacramentô. Ad Ecclesiam deinde, vel distante longius Ecclesiâ, ad reliquias SS. deductus erat, praecisisque de vitga particulis, duabus paribus, quas talos et tenos vocabant, unam crucis charactere insigniebant, alteram puram dimittebant. Lanâ dein mundâ, ne internosci possent, sorres istas seorsim obvolvebant, et in Ecclesia super altate, foras super reliquias ponebant. Exoratô tunc solenmter Deô, ut signô evidenti ostenderret, utrum accusatus vere iuraverit, nec ne, presbyter vel si abesser, puer aliquis innocens, sortium unam rollebar, quae si cruce signata erat, insontem pronuntiabant accusatum: reum vero, si puram. Hanc ex decisae virgae particulis vaticinandi formolam, inter paganos, antiquissimam fuisse, infra patebit in voce Tenus. Capitul. Ludovic. Imperat. ad L. Salic. c. 1. In saeculari causa buiuscemodi testrum diversitas, Campô comprobetur: inEcclesiae autem negotiis, Crucis iuditiô rei veritas inquiratur. Hinc in in Legg. Longob. Campô vel Cruce contendere. Vide quoque Teitam. Caroli Magni, c. 8. Bignonii Formul. veter. c. 12. etc. Interdicitur hoc iudicium Canone, Lothatio Imperatori adscriptô, Longobard. lib. 2. Tit. 55. l. 32. Sancitum est, ut nullus deinceps quamlibet examinationem crucis facere praesumat, ne Christi passio, quae glorificata est, cuiuslibet temeritate contemptim habcatur. Sollennis etiam moris fuisse libatâ cruce iurare, testatur Beda de remed. peccator. c. 4. Vide Henr. Spelmannum, supra laudatum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.